‏ Numbers 28

1dixit quoque Dominus ad Mosen 2praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua 3haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum 4unum offeretis mane et alterum ad vesperam 5decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin 6holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini 7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini 8alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino 9die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba 10quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno 11in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 12et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 13et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis 16mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit 17et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis 18quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 19offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 20et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem 21et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos 22et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis 23praeter holocaustum matutinum quod semper offertis 24ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum 25dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo 26dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea 27offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem 28atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas 29per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque 30qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius 31inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

Copyright information for VulgJ