‏ Numbers 3

1haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai 2et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar 3haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur 4mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo 5locutus est Dominus ad Mosen dicens 6adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent 7et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 8et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius 9dabisque dono Levitas 10Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur 11locutusque est Dominus ad Mosen dicens 12ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei 13meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus 14locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens 15numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra 16numeravit Moses ut praeceperat Dominus 17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari 18filii Gerson Lebni et Semei 19filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel 20filii Merari Mooli et Musi 21de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica 22quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum 23hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem 24sub principe Eliasaph filio Lahel 25et habebunt excubias in tabernaculo foederis 26ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius 27cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua 28omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii 29et castrametabuntur ad meridianam plagam 30princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel 31et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem 32princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii 33at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua 34omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti 35princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur 36erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus 38castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur 39omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia 40et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum 41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel 42recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel 43et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres 44locutusque est Dominus ad Mosen 45tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus 46in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel 47accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti 48dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt 49tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis 50pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii 51et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

Copyright information for VulgJ