‏ Numbers 35

1haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho 2praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis 3urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis 4quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur 5contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana 6de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida 7id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis 8ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis 9ait Dominus ad Mosen 10loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan 11decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint 12in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur 13de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur 14tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan 15tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit 16si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur 17si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur 18si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur 19propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet 20si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 21aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit 22quod si fortuito et absque odio 23et inimicitiis quicquam horum fecerit 24et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata 25liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur 26si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt 27fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit 28debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam 29haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris 30homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 31non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur 32exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt 33ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 34atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

Copyright information for VulgJ