‏ Numbers 4

1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas 3a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis 4hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum 5ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii 6et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes 7mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt 8extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes 9sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt 10et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes 11nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 12omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes 13sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento 14ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 15cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis 16super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt 17locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 18nolite perdere populum Caath de medio Levitarum 19sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat 20alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur 21locutus est Dominus ad Mosen dicens 22tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas 23a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis 24hoc est officium familiae Gersonitarum 25ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi 26cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii 27iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari 28hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 29filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis 30a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii 31haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum 32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt 33hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 34recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum 35a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis 36et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta 37hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi 38numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum 39a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis 40et inventi sunt duo milia sescenti triginta 41hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini 42numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum 43a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis 44et inventi sunt tria milia ducenti 45hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi 46omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum 47a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda 48fuerunt simul octo milia quingenti octoginta 49iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus

Copyright information for VulgJ