‏ Prayer of Manasseh

1Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto, 2qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum, 3qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo, 4quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae. 5et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae, 6inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae, 7quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum, 8et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt. 9quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae. 10incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones. 11et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine. 12peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco. 13peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi, 14quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam. 15et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.

Copyright information for VulgJ