‏ Proverbs 10

1parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae 2non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte 3non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet 4egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat 5qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis 6benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem 7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet 8sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis 9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit 10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur 11vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem 12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas 13in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde 14sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est 15substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum 16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum 17via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat 18abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est 19in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 20argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur 22benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio 23quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia 24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur 25quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum 26sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum 27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur 28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit 29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum 30iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram 31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit 32labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

Copyright information for VulgJ