Proverbs 21
1sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud 2omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus 3facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 4exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum 5cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate 6qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis 7rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium 8perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius 9melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 10anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo 11multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam 12excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum 13qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur 14munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam 15gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem 16vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur 17qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur 18pro iusto datur impius et pro rectis iniquus 19melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda 20thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud 21qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam 22civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius 23qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam 24superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam 25desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 26tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit 27hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere 28testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam 29vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam 30non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 31equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Copyright information for
VulgJ