‏ Psalms 101

1oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam va 2Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat va 3non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me va 4quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt va 5percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum va 6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae va 7similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio va 8vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto va 9tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant va 10quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam va 11a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me va 12dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui va 13tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem va 14tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus va 15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur va 16et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam va 17quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua va 18respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum va 19scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum va 20quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit va 21ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum va 22ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem va 23in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino va 24respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi va 25ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui va 26initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli va 27ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur va 28tu autem idem ipse es et anni tui non deficient va 29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

va

Copyright information for VulgJ