‏ Psalms 113

1alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro va 2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius va 3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum va 4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium va 5quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum va 6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium va 7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob va 8qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum va 9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam va 10super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum va 11Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit va 12simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum va 13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt va 14aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur va 15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo va 16similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis va 17domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est va 18domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est va 19qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est va 20Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron va 21benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus va 22adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros va 23benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram va 24caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum va 25non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum va 26sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

va

Copyright information for VulgJ