Psalms 118
1alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini va 2beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum va 3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt va 4tu mandasti mandata tua custodire nimis va 5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas va 6tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis va 7confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae va 8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque va 9beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos va 10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis va 11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi va 12benedictus es Domine doce me iustificationes tuas va 13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui va 14in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis va 15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas va 16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos va 17gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos va 18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua va 19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua va 20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore va 21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis va 22aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi va 23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis va 24nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae va 25deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum va 26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas va 27viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis va 28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis va 29viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei va 30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus va 31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere va 32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum va 33he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper va 34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo va 35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui va 36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam va 37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me va 38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo va 39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda va 40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me va 41vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum va 42et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis va 43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi va 44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi va 45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi va 46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar va 47et meditabar in mandatis tuis quae dilexi va 48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis va 49zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti va 50haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me va 51superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi va 52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum va 53defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam va 54cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae va 55memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam va 56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi va 57heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam va 58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum va 59cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua va 60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua va 61funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus va 62media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae va 63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua va 64misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me va 65teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum va 66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi va 67priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi va 68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas va 69multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua va 70coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum va 71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas va 72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti va 73ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua va 74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi va 75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me va 76fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo va 77veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est va 78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis va 79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua va 80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar va 81caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi va 82defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me va 83quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus va 84quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium va 85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua va 86omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me va 87paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua va 88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui va 89lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo va 90in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet va 91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi va 92nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea va 93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me va 94tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi va 95me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi va 96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis va 97mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est va 98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est va 99super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est va 100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi va 101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua va 102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi va 103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo va 104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis va 105nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis va 106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae va 107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum va 108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me va 109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus va 110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi va 111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt va 112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem va 113samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi va 114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi va 115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei va 116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea va 117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper va 118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum va 119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua va 120confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui va 121ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me va 122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi va 123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae va 124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me va 125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua va 126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam va 127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion va 128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui va 129fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea va 130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis va 131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam va 132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum va 133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia va 134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua va 135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas va 136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam va 137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum va 138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis va 139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei va 140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud va 141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus va 142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas va 143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea va 144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam va 145cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram va 146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua va 147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi va 148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua va 149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me va 150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt va 151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas va 152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea va 153res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus va 154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me va 155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt va 156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me va 157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi va 158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt va 159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me va 160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae va 161sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum va 162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa va 163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi va 164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae va 165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum va 166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi va 167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer va 168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo va 169thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum va 170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me va 171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas va 172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas va 173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi va 174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea va 175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me va 176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus va
Copyright information for
VulgJ