‏ Psalms 121

1canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus va 2stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem va 3Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum va 4illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini va 5quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David va 6rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te va 7fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis va 8propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te va 9propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

va

Copyright information for VulgJ