‏ Psalms 13

1in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum va 2Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum va 3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum va 4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis va 5Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor va 6quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est va 7quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

va

Copyright information for VulgJ