Psalms 140
1psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te va 2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum va 3pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis va 4non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum va 5corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum va 6absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt va 7sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum va 8quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam va 9custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem va 10cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam va
Copyright information for
VulgJ