Psalms 141
1intellectus David cum esset in spelunca oratio va 2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum va 3effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio va 4in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi va 5considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam va 6clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium va 7intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me va 8educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi va
Copyright information for
VulgJ