Psalms 2
1psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania va 2adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma va 3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum va 4qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos va 5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos va 6ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius va 7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te va 8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae va 9reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos va 10et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram va 11servite Domino in timore et exultate ei in tremore va 12adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta va 13cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo va
Copyright information for
VulgJ