‏ Psalms 35

1in finem servo Domini David va 2dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius va 3quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium va 4verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret va 5iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit va 6Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes va 7iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine va 8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt va 9inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos va 10quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen va 11praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde va 12non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me va 13ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare

va

Copyright information for VulgJ