‏ Psalms 65

1in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra va 2psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius va 3dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui va 4omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma va 5venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum va 6qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso va 7qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma va 8benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius va 9qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos va 10quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum va 11induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro va 12inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium va 13introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea va 14quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea va 15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma va 16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae va 17ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea va 18iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus va 19propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae va 20benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

va

Copyright information for VulgJ