‏ Psalms 73

1intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae va 2memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo va 3leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto va 4et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa va 5et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus va 6exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam va 7incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui va 8dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra va 9signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius va 10usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem va 11ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem va 12Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae va 13tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis va 14tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum va 15tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham; va 16tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem va 17tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea va 18memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum va 19ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem va 20respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum va 21ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum va 22exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die va 23ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

va

Copyright information for VulgJ