‏ Psalms 75

1in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium va 2notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius va 3et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion va 4ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma va 5inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis va 6turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis va 7ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos va 8tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua va 9de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit va 10cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma va 11quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi va 12vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili va 13et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

va

Copyright information for VulgJ