‏ Psalms 78

1psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam va 2posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae va 3effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret va 4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt va 5usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus va 6effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt va 7quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt va 8ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis va 9adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum va 10ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est va 11introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum va 12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine va 13nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam

va

Copyright information for VulgJ