‏ Psalms 8

1in finem pro torcularibus psalmus David va 2Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos va 3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem va 4quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti va 5quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum va 6minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum va 7et constituisti eum super opera manuum tuarum va 8omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi va 9volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris va 10Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

va

Copyright information for VulgJ