‏ Psalms 81

1psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat va 2usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma va 3iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate va 4eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate va 5nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae va 6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes va 7vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis va 8surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

va

Copyright information for VulgJ