‏ Psalms 89

1oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione va 2priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus va 3ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum va 4quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte va 5quae pro nihilo habentur eorum anni erunt va 6mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat va 7quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus va 8posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui va 9quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur va 10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur va 11quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam va 12dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia va 13convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos va 14repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris va 15laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala va 16et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum va 17et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;

va

Copyright information for VulgJ