Psalms 91
1psalmus cantici in die sabbati va 2bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime va 3ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem va 4in decacordo psalterio cum cantico in cithara va 5quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo va 6quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae va 7vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec va 8cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi va 9tu autem Altissimus in aeternum Domine va 10*quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem va 11et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi va 12et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea va 13iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur va 14plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt va 15adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt va 16ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo va
Copyright information for
VulgJ