‏ Romans 12

1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum 2et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta 3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei 4sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent 5ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra 6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate 9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes 12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes 13necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes 14benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere 15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus 16id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos 17nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 18si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes 19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 21noli vinci a malo sed vince in bono malum

Copyright information for VulgJ