‏ Romans 15

1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 2unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 3etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me 4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus 5Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum 6ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi 7propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei 8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum 9gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo 10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 11et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 12et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt 13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti 14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere 15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo 16ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto 17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum 18non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis 19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi 20sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem 21sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent 22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos 23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis 24cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero 25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis 26probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem 27placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis 28hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam 29scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam 30obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum 31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis 32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum 33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

Copyright information for VulgJ