‏ Romans 2

1propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas 2scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt 3existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei 4an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6qui reddet unicuique secundum opera eius 7his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 11non est enim personarum acceptio apud Deum 12quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 13non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur 14cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex 15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium 16in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum 17si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo 18et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 19confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 21qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est 25circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est 26si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es 28non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio 29sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Copyright information for VulgJ