‏ Romans 7

1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit 2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri 3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro 4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo 5cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti 6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 7quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces 8occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat 9ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit 10ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem 11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit 12itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 14scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato 15quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio 16si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona 17nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio 19non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago 20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet 22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis 24infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius 25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

Copyright information for VulgJ