‏ Sirach 11

1sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet 2non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo 3brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius 4in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius 5multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema 6multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum 7priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste 8priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui 9de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas 10fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris 11est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat 12est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate 13et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum 14bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt 15[] 17datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum 18est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius 19in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus 20et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis 21sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce 22ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo 23facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem 24benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat 25ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona 26ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor 27in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum 28quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas 29malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius 30ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir 31non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi 32sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui 33bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam 34ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur 35adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum 36admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis

Copyright information for VulgJ