‏ Sirach 3

1filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio 2iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis 3Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios 4qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur 5et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam 6qui honorat patrem iucundabitur in filiis 7qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri 8qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt 9in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum 10ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet 11benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta 12ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio 13gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore 14fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius 15et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione 16nam pro peccato matris restituetur tibi bonum 17et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata 18quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem 19fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris 20quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam 21quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur 22altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus 23non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis 24in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus 25plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi 26multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum 27cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit 28cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur 29cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum 30synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur 31cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam 32sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit 33ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis 34et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum

Copyright information for VulgJ