‏ Sirach 33

1timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis 2sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis 3homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis 4qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit 5praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius 6equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit 7quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole 8a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente 9et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam 10ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam 11in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum 12et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum 13quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere 14omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum 15contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum 16et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores 17in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular 18respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam 19audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite 20filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis 21dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro 22melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum 23in omnibus operibus tuis praecellens esto 24ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam 25cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo 26operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem 27iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae 28servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet 29multam enim malitiam docuit otiositas 30in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave 31si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum 32si laeseris illum iniuste 33et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis

Copyright information for VulgJ