Sirach 35
1qui conservat legem multiplicat orationem 2sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate 3et deprecatio recedere ab iniustitia 4[] 6non apparebis ante conspectum Dei vacuus 7haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt 8oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi 9sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus 10bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum 11in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas 12da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum 13quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi 14noli offerre munera prava non enim suscipiet illa 15et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae 16non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet 17non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus 18nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio 19a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis 20qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit 21oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus 22et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum 23et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet 24donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius 25donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua 26speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis
Copyright information for
VulgJ