Sirach 4
1fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere 2animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua 3cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti 4rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno 5ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere 6maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum 7congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum 8declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine 9libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua 10in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum 11et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater 12sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae 13et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius 14qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus 15qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus 16qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens 17si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum 18quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum 19timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius 20et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum 21et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae 22si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui 23fili conserva tempus et devita a malo 24pro anima tua non confundaris dicere verum 25est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam 26ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium 27non reverearis proximum tuum in casum suum 28nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius 29in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae 30non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere 31non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato 32noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii 33pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos 34noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis 35noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi 36non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
Copyright information for
VulgJ