‏ Sirach 40

1occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 2cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis 3residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere 4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio 5et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius 6modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus 7conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem 8cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum 9ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella 10super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus 11omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur 12omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit 13substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt 14in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent 15nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant 16viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur 17gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet 18vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum 19fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur 20vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae 21tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis 22gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis 23amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro 24fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit 25aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum 26facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini 27non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium 28timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum 29fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere 30vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis 31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se 32in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

Copyright information for VulgJ