‏ Sirach 41

1o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis 2viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum 3o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus 4defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam 5noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni 6et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni 7non est enim in inferno accusatio vitae 8filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum 9filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii 10de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio 11vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi 12et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra 13omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem 14luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur 15curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi 16bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo 17disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque 18melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam 19verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo 20non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide 21erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio 22a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate 23a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas 24de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti 25a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati 26ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo 27ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius 28ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes

Copyright information for VulgJ