‏ Sirach 47

1post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David 2et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel 3cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua 4numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente 5in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae 6ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae 7sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae 8conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum 9in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae 10de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam 11et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos 12et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem 13Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel 14post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum 15Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua 16et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua 17et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua 18in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae 19et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel 20collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum 21et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore 22dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam 23ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum 24Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet 25dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe 26et finem habuit Salomon cum patribus suis 27et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam 28et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo 29et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum 30valde averterunt illos a terra sua 31et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

Copyright information for VulgJ