‏ Sirach 5

1noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis 2non sequaris concupiscentiam cordis 3et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit 4ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor 5de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum 6et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur 7misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius 8non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem 9subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te 10noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae 11non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua 12esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae 13esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum 14si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris 15honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius 16non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris 17super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia 18iustifica pusillo et magno similiter

Copyright information for VulgJ