‏ Sirach 9

1non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam 2non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris 3ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius 4cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius 5virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius 6non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam 7noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius 8averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam 9propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit 10omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur 11speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit 12cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum 13et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem 14ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi 15vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud 16non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio 17non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius 18longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis 19et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam 20communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis 21secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta 22viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi 23et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi 24in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum 25terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit

Copyright information for VulgJ