‏ Song of Solomon 6

1dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat 2ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia 3pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata 4averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad 5dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis 6sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis 7sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus 8una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam 9quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata 10descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica 11nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab 12revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

Copyright information for VulgJ