Song of Solomon 7
1quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis 2umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis 3duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae 4collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum 5caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus 6quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis 7statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris 8dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum 9guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum 10ego dilecto meo et ad me conversio eius 11veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis 12mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea 13mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Copyright information for
VulgJ