Tobit 12
1tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum 2respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius 3me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare 4sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere 5et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere 6tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam 7etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est 8bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere 9quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam 10qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae 11manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum 12quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino 13et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te 14et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem 15ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum 16cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam 17dixitque eis angelus pax vobis nolite timere 18etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi 19videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor 20tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius 21et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt 22tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
Copyright information for
VulgJ