‏ Tobit 2

1post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis 2dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum 3cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus 4tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum 5cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore 6memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum 7cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum 8arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos 9sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea 10contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset 11ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus 12hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob 13nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei 14sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae 15nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes 16ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas 17Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui 18quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo 19Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat 20unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi 21cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere 22ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt 23atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei

Copyright information for VulgJ