Wisdom of Solomon 11
1direxit opera illorum in manibus prophetae sancti 2iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas 3steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt 4sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro 5per quae enim poenas passi sunt inimici illorum 6per haec cum illis deesset bene cum illis actum est 7nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis 8qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate 9ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares 10cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur 11hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti 12absentes enim et praesentes similiter torquebantur 13duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum 14cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum 15quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens 16pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam 17ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur 18non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones 19aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes 20quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere 21sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti 22multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet 23quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram 24sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam 25diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti 26quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur 27parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
Copyright information for
VulgJ