‏ Wisdom of Solomon 2

1dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis 2quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum 3quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata 4et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum 5umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur 6venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter 7vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis 8coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra 9ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors 10opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis 11sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur 12circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae 13promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat 14factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum 15gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius 16tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere 17videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius 18si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum 19contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius 20morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius 21haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum 22et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum 23quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum 24invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum 25imitantur autem illum qui sunt ex parte illius

Copyright information for VulgJ