‏ Wisdom of Solomon 5

1tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum 2videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis 3dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii 4nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore 5quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est 6ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis 7lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus 8quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis 9transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens 10et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus 11aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius 12aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius 13sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus 14talia dixerunt et peccaverunt 15quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis 16iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum 17ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos 18accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum 19induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum 20sumet scutum inexpugnabilem aequitatem 21acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos 22ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient 23et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter 24contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium

Copyright information for VulgJ