‏ Zechariah 2

1et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum 2et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius 3et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius 4et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius 5et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius 6o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus 7o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis 8quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius 9quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me 10lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus 11et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te 12et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem 13sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

Copyright information for VulgJ