Ezra 10
1Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum, et flente, et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. 2Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Aelam, et dixit Esdrae: Nos praevaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terrae: et nunc, si est poenitentia in Israel super hoc, 3percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini, et eorum qui timent praeceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat. 4Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac. 5Surrexit ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. 6Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. 7et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem: 8et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abiicietur de coetu transmigrationis. 9Convenerunt igitur omnes viri Iuda, et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis. 10Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel. 11Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius, et separamini a populis terrae, et ab uxoribus alienigenis. 12Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat. 13Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto) 14constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc. 15Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adiuverunt eos: 16Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras Sacerdos, et viri principes familiarum in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem. 17Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi. 18Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Godolia. 19Et dederunt manus suas ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent. 20Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia. 21Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias. 22Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabed, et Elasa. 23Et de filiis Levitarum, Iosabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer. 24Et de cantoribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum, et Telem, et Uri. 25Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea. 26Et de filiis Aelam, Mathania, Zacharias, et Iehiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia. 27Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Ierimuth, et Zabad, et Aziza. 28Et de filiis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai. 29Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth. 30Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Bananias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse. 31Et de filiis Herem, Eliezer, Iesue, Melchias, Semeias, Simeon, 32Beniamin, Maloch, Samarias. 33Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Iermai, Manasse, Semei. 34De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel, 35Baneas, et Badaias, Cheliau, 36Vania, Marimuth, et Eliasib, 37Mathanias, Mathanai, et Iasi, 38et Bani, et Bennui, Semei, 39et Salmias, et Nathan, et Adaias, 40et Mechnedebai, Sisai, Sarai, 41Ezrel, et Selemiau, Semeria, 42Sellum, Amaria, Ioseph. 43De filiis Nebo, Iehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioal, et Banaia. 44Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quae pepererant filios.
Copyright information for
VulgS