Isaiah 24
1Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius. 2Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet. 3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc. 4Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae. 5Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. 6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci. 7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. 8Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae. 9Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam. 10Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. 11Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia laetitia: translatum est gaudium terrae. 12Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. 13Quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum: quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia. 14Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. 15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel. 16A finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, vae mihi: praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. 17Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. 18Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae. 19Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, 20agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat. 21Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso: et super reges terrae, qui sunt super terram. 22Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur. 23Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Copyright information for
VulgS