‏ Leviticus 24

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter, 3extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. 4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. 5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: 6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues: 7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. 8Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno: 9eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo. 10Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. 11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid iuberet Dominus. 13Qui locutus est ad Moysen, 14dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus. 15Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum: 16et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo populi, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. 17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. 18Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima. 19Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei: 20fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. 21Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. 22Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. 23Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.
Copyright information for VulgS