Leviticus 25
1Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: 2Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domini. 3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius: 4septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. 5Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est: 6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinatur apud te: 7iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur, praebebunt cibum. 8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem: 9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. 10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim iubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: 11quia iubilaeus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis, 12ob sanctificationem iubilaei, sed statim oblata comedetis. 13Anno iubilaei redient omnes ad possessiones suas. 14quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo, 15et iuxta supputationem frugum vendet tibi. 16Quanto plures anni remanserint post iubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi. 17Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. 18Facite praecepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. 20Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? 21Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum: 22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. 23Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. 24unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur. 25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat. 26sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire: 27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. 28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum. 29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo. 31Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum. 32Aedes Levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi: 33si redemptae non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel. 34Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est. 35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum, 36ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. 38Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Aegypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus. 39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, 40sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te, 41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum. 42mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Aegypti. non veneant conditione servorum: 43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. 44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt. 45Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: 46et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. 47Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius: 48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, 50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque in annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata. 51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium. 52si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, 53quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54Quod si per haec redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis. 55Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Aegypti.
Copyright information for
VulgS